Numbers 20

etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quae significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. AUG., quaest. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux. . ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: etc. Luc. 2.. . RAB. Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus. . BED. Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram moesta incumbit.
Copyright information for VulgGlossa